- ALMUGAVARI
- ALMUGAVARIHispanis Almogavares, Milites Hispani, ob animi magnitudinem celebres: quos quidam ab Avaribus seu Hunnis, qui primitus Hispanias et Gallias infederunt; alii, quod ex Arabibus et Saracenis Hispanis genus ducerent, sic appellatos volunt. Pachymeri l. 11. c. 13. et Nicephoro Gregorae l. 7. Α᾿μογάβαροι dicuntur: Almogavares, in LL. Alfonsinis part. 2. tit. 22. leg. 2. ubi ita vocantur Equites, peditum respectu denique Armogaires in veteri Charta Gall. in Camera compur. Parisiensi. Meminit eorum Ios. Scaliger l. 1. Ep. p. 245. Almogaveres, sunt milites, quales Martolossi Item Lucas Tudensis aerâ 1273. Rodericus Toleranus de Rebus Hispan. l. 9. c. 16. Moncada Histor. Catalan. c. 7. Car. du Fresne Histor. Gallo-Byzantinâ l. 6. c. 24. et Glossar ubi hos perperam Meursium, cum Ampsrvariis, de quibus Notit Imperii, confundere addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.